- SLUSA seu CLUSA
- SLUSA, seu CLUSAurbs et portus Flandriae, sub Batavis. Fuit olim appennagium Comitum Nemorosiorum, quibus e Guidone Flandriae Comite origo: dein in ius Galliae Regum transiit. E quibus Philippus Audax praesidium hîc validum tenuit, ut Brugenses coerceret, et Carolus VI. classem ibidem fabricavit, inde Angliam petiturus. Capta est a Maximiliano I. Imperatore mansitque in eius familia. Turbis dein Belgicis obortis, Parmae Dux illam, post diuturnum obsidium, in potestatem Hispanorum redegit, quibus illam Hollandi, duce Mauritiô, durante obsidione Ostendanâ eripuerunt, A. C. 1604. iacturam Ostendae satis sic compensatam nummô cum inscr. Iehova plus dederat, quam amisimus, testati. Memorabilis tum obsessorum constantia fuit, qui, postquam auxiliorum spes nulla, nec foeda tantum animalia, sed si quid usquam corii sevique fames absumpserat, tertii demum mensis exitu tradiderunt oppidum: quod cum portu operibus victor munrit civiumque Ostendanorum, qui urbe deditâ huc transierunt, numerô auxit. Sed inter pacis postmodum initae conditiones et haec fuit, ut munitiones disicerentur. Dicitur portus 500. navium capax, cui e regione exigua insula Cassantia, Georgii Cassandri patria. Vide Guicciard. descr. Belgii, Stradam, Grotium, Bentivolium hist. belli Belg. etc. Gallice Ecluse, Belgice Schluys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.